Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 14: Versus 2

Infirmus.Ille est infirmus qui cibos discernit, putans alios mundos, alios immundos, eo quod Judaei prohibiti sunt edere, hunc autem suo judicio relinquendum dicit, ne cum scrupulo edat. Vel, licet sit perfecta fides, quae omnia licere credit, tamen infirmus et pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur, edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciosae epulae provocant corpus ad libidinem.
(* Traductions européennes)